4434. Quod spiritus prorsus nihil possint, et sic quod nihil sint Loquutus cum spiritibus de eo quod putent se posse aliquid ex se, plerumque enim se jactant, et quia permittitur eis agere secundum phantasias et cupiditates, putant quod multum possint; quibus respondere datum, quod sciant, quod omne quod cogitant, influat, ita quod non possint cogitare ex se, ut ex se, et quia ex se non possunt cogitare, ut ex se, ita quod nec agere possint, quia omne quod agitur, venit ex cogitatione, nihil agi potest ab iis, nisi cogitent et sic velint; quia non negare potuerunt, quin omne quod cogitant influat, negare nec potuerunt, quod [non] quicquam agere possint a se, nisi vellent sicut inanimatum quoddam, aut sicut brutum, hoc usque agit ex quadam cupiditate seu affectione.