4432. De ordine, quod propter ordinem culpam malorum in Dominum conjiciant Nihil communius est apud spiritus quam cogitare quod omnis culpa imo poena ita malum esse a Domino, quia permittit, sed loquutus cum iis de eo, quod ita appareat, ipse ordo est a Domino, quod malum se puniat, ita quod malum et falsum redeat ad eos innumeris modis, et sic quod sit ordinis, et legum ordinis, et quia agunt contra ordinem, et cogitant contra ordinem, et putant ex eo quod se et sua ament hoc justum esse, ita culpam mali rejiciunt in Dominum, cum tamen ii in culpa sint; quod ita iis appareat est fallacia, nam quisque vult habere ordinem, secundum ordinem in quo est; cum tamen ordo a Domino sit ut omnibus bene sit; hoc foret sicut qui contra leges justas agit, qui contra leges vult, indignetur et irascatur legi, et culpam rejiciat in legislatorem, quod ita fecit leges, ita unus aliter quam alius; cum tamen apud legislatorem nihil aliud fuit quam commune bonum, quare qui peccat contra leges is in culpa est, non prospicere ultra potest, quantum commune in eo sit, sed quantum particulare quod sibi congruit.