4430. De memoria particularium Audivi quendam recensentem alterius, erat sirenis, flagitia quae patravit in vita corporis, et hoc quoad centum quod excedit, cito, ordine, absque haesitatione, excitando ideas ad vivum, cum circumstantiis, modo loquelae spirituum, cito, cum agnitione interiore ejus, cui dicebatur, et hoc aliquoties, inde ostensum quod omnia memoriae particularium secum habeant, et ne hilum amittant, praeter ossa et carnem, quae communia sunt brutorum animalium; et sic quod nihil possint dolere mortem corporis, sunt enim recentes animae quae amaverunt memoriam corpoream, quod amiserint, et doleant, iis ostensum est, quod omnia et singula secum habeant; sed usque non volunt, ut inde evocentur illorum mala, et sic pateant, nam omnia acta, cogitationes, et fines paterent sic coram aliis: quibus auditis, non volunt, ut pateant, et particularium memoria pateat.