Spiritual Experiences (Buss) n. 4415

Previous Number Next Number See English 

4415. De gentibus, de Cicerone Fuit apud me Cicero, ut reor, per unum diem circiter, et cum illo loquutus de variis, miratus typos nostri temporis; tunc loquutum de variis, etiam de sapientia, de qua sermo, dixit, quod sapientia sit vitae, et quod non de alia re praedicari sapientia possit; tum de intelligentia, quod sit inde, quod etiam confirmatum, tum quoque de ordine, quod sit ordo in omnibus et singulis, et quod ordo sit a supremo Deo, et sic quod vivere in illo ordine secundum ordinem Divinum, quod hoc sit sapiens esse; praeterea novit etiam plura de Domino, et loquutus [sum] cum illo, quod natus homo, sed conceptus a Deo, et quod exuerit humanum, et induerit Divinum, hoc ille comprehendit bene, et agnovit quod non posset aliter esse; ac interea Christiani mali circum infundebant varia scandala, sed illa non curabat, sed dixit, quod non possit aliter esse, et hoc cum interiore confirmatione. Mirati illi ex Christianis, sed aperta voce iis dixit, quod non mirum sit, quia imbuerunt principia in vita corporis sui de illis, non talia, sicut decet, quare antequam principia illa discussa fuerint, non admittere possent illa quae confirmant, sicut illi qui ignorarunt, ut sunt illi qui nihil sciverunt de Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church