Spiritual Experiences (Buss) n. 4410

Previous Number Next Number See English 

4410. De Memoria Dictum cuidam qui indignatus quod non meminisset eorum quae in vita corporis, et sic ex memoria corporis loqui posset, sed responsum est, quod satis sit, quod possit multo plus cogitare, et multo melius, quam in vita corporis, et omnia et singula melius intelligere, quae obveniunt in altera vita, nam quae in mundo sunt, relicta sunt, et nunc in altera vita est, ubi quicquid ad usum alterius vitae requiritur habet, homo enim talis est, ut omnia habeat et accipiat ad vitam, in qua est, vivendam et fruendam, et ita quoque in his.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church