4372. Quod cogitationes cadant in repraesentativa, qualia Domini Parabolae Percepi a spiritibus angelicis cum colligerem semina, quod cogitarent de ultimis temporibus, cum bona semina separentur a malis [Matth. XIII: 24-30], ita in reliquis, adeo ut quae Dominus per parabolas loquutus sunt talia quae spiritus boni sibi repraesentant, praecipue dum homo qui in charitate vivit, solum cogitat de aliquo semine, absque reflexione ad coelestia, ita in omnibus reliquis. 1749, 24 Aug.