Spiritual Experiences (Buss) n. 4370

Previous Number Next Number See English 

4370. De dolosis et malis spiritibus, qui innocentes cruciare cupiunt ut vindicent sibi pro aliis Fuerunt malignissimi spiritus, dum in somno et in statu inter vigiliam et somnum medio, qui nihil aliud cogitarunt, quam ut cruciarent insontes et innocentes, contra quos nihil causae habuerunt, praetexentes quod propter me, ita sibi assumendo praetextum, contumaciter inhaerebant, et nihil aliud cogitabant, inde constare potest qua delectatione malignissimi spiritus capiuntur, et qua contumacia sunt, nam nihil aliud spirant; puniti sunt, et cum in statum innocentem se vellent intrudere, venerunt alii punitores, qui subtiliores, qui tunc eos cruciabant, usque dum desisterent. 1749, 23 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church