Spiritual Experiences (Buss) n. 4325

Previous Number Next Number See English 

4325. Quod externa in altera vita nulla sint, qualia in corpore, sed interna Loquutus cum spiritibus, de externis hominis in vita corporis, quod illa omnia spectent societatem humanam, sicut functiones seu honores, opes, domus, vestitum, victum suum et suorum, famam propter illa, haec sunt fines vitae externae in mundo; at in altera vita non cogitant de honoribus, opibus, domibus, vestitu, victu, quare externis illis non opus, decoris illis, et honestis, quae simulantur, et plura, cum fine talium cessare debent externa, quare etiam ab externis illis separatur homo cum venit in alteram vitam, imprimis quia simulata sunt, et dissentiunt ab internis, et relinquitur internis qualis fuit, in quibus ipsa ejus vita consistere debuit; indignati enim sunt spiritus quod non in externis decoris vivere liceret, in quibus cum essent, apparebant honesti sed in interioribus mali, etiam praedicatores qui dixerunt se praedicavisse, instruxisse, bonum fecisse, cum in externis erant, ita bene loquuti sunt, sicut dum in mundo, applicando illa quae sunt Verbi, sed mox ut remissi sunt in interna sua, diabolici erant, tunc enim fines qui ibi patebant, nempe honores sui, opum, odia et malitiae, et plura; et mirum hoc nesciunt ii tunc cum in externis sunt, nam cogitatio eorum est in iis, sed patent cum externa illa separantur. 1749, 16 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church