4306. De sirenibus Percepi et sensi quod sirenes artibus suis magicis usque in primum locum innocentiae, ubi infantum administratrices possent penetrare: quare perductus illuc per aliquot in via mansiones, et sirenes mecum ad caput, quae tales erant ut quoque illuc possent vehi, semper cogitantes, quomodo addiscere possent aliquid magicum facere, ubicunque veniebant: inde observatum quam periculosae tales sint. 1749, 11 Junius.