4277. De iis qui aliorum personas inducunt Sunt qui aliorum personas inducant tam dextre, ut vix aliter sciri possit, tam cum in poena sint, ut substituant alios, et se eripiant, quam extra poenas in terrore aut pudore; tales plures dantur, quibus ostensum quam nefandum sit, miserabiliter discerptionis seu reverberationis poenam subeunt, et tunc simul tenentur in eo, ut in alios conjiciant culpam, nec a poena liberantur, quam cum talis animus cessat: quidam perquam diu sustinuit, et usque talis fuit. 1749, 17 Maj.