4275. Quod omne malum ab homine, et quod a Domino malum praevisum non provisum Permissio Mali spiritus volunt jugiter malum poenae tribuere Domino, sed dictum iis saepe, quod omne malum ab homine, et quod malum praevisum non provisum a Domino, quia homo cum talis, ut credat se bonum facere posse, etiam ei malum est, quod facit, et ei appropriatur, aliter si crederet non ab eo sed a spiritibus malis, et sic in veritate fidei esset, inque ipsa fide quae est charitatis, tunc non ei adpropriaretur malum, repraesentare eis dabatur, magnam Bibliothekam, extensam, quod facile est in altera vita, ubi omnes libri impleri possunt argumentis, quod a Domino sit malum, quisque millia argumenta posset producere; sed usque repraesentatum quod a tergo inscriptum omnibus, quod omne malum ab homine, et quod malum praevisum a Domino, non provisum: dictum quoque qui hoc non prius vult credere, quam quod evincatur, quod tunc omnia quae in libris confirmarent eum quod non ita sit, sed quod falsa sint vera; sed usque tamen hoc ita se habet. 1749, 17 Maj.