4250. De vita spirituum De vigilia interiore De visis spiritibus olim ut Abrahamo In somno, in nocte, quando prorsus erat nox nihil visum, tunc perductus sum in statum vigiliae interioris, quae talis erat, ut prorsus nescirem aliud quam quod vigil essem, similiter cogitavi, similiter vidi, similiter persuasus quod vigil, sic ut crederem me prorsus vigilem, sed erat vigilia interior seu spiritus in me, non corporis, tunc omnibus sensibus gavisus, simili acumine et perspicacia: videbar mihi in lecto, et ibi puerulus mecum, et visus mihi quidam sedens prope me, qui prorsus apparuit sicut homo, vestitus, facies ei prorsus, loquela similis, dixit nomen suum, at dicere ei datum quod tametsi ita appareat, usque quod sit spiritus, et hoc ei ostendere dabatur per quod cum me manu et brachia tangeret, quod transiret meum, sed postea quoque aliter, quod non transiret, erat sensus tactus prorsus sicut dum vigil. Postea venit alius vir majore facie, cum quo etiam loquutus; visus prorsus ut homo, etiam vestitus: dein venerunt aliae, et quoque faeminae, quae mihi visae prorsus sicut in clara die, cum quibus etiam loquutus: visus etiam lectus stratus pulchre albis, qui pulcherrime stratus, ubi quoque puerulus; tum quoque vir in conclavi quodam inclusus, vocavi tunc alium quendam, ut videret hunc inclusum, num arbitrari possit, quod hic spiritus sit, qui inclusus, cum ita ad vivum apparuit ut homo in terra; tandem e vigilia hac spiritus veni in vigiliam corporis, et miratus, erat obscura nox; et loquutus cum illis, cum quibus in vigilia illa interiori, et audivi; dicebant quod in talem statum facile reduci queat homo, sed hodie non permittitur, quodque in talem statum redactus fuit Abraham cum vidit angelos, tum Lothus, et Gideon, cum viderunt angelos. Tunc dicebant, quod in tali vigilia vivant spiritus, nec aliter sciant quam quod homines sint: et quod hoc non solum fiat in somno, sed etiam in media vigilia apud hominem, cum ambulat, quod etiam mecum factum bis vel ter: inde mihi nosse datum, quomodo se habuit cum angelis visis in Ecclesia Judaica. Cum evigilatus aliter et solito [modo] vidi quoque spirtus, quod saepissime factum. 1749, nox inter 1 et 2 Maj.