Spiritual Experiences (Buss) n. 4235

Previous Number Next Number See English 

4235. De sola fide Qui se confirmarunt in principiis quod sola fides salvet, et fidem fecerunt cogitationem, seu quid quod nescirent, cum viderent quales essent in altera vita, qualis vita eorum, et illorum, qui similiter dixerunt, pudefacti sunt; qui sola fide salvari se dixerunt, et qui non in charitate vixerunt, sunt qui constituunt sensum communem spurcum, sphaera eorum est sphaera adulteriorum nefanda, agunt in cervicis partem seu occipitii, sunt inter spurcissimos, ut vix alii spurciores, quod mihi per aliquot dies ostensum, nihil aliud quam spurcum adulterii; hoc iis quoque ostensum est, qui confirmarunt se in talibus, et qui docuerunt, et pudefacti sunt. Ostensum praeterea, quod ii sint qui laedunt sinistrum genu. 1749, 23 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church