4207. De iis qui cupiunt [redire] in corpus et in mundum Sunt spiritus qui cupiunt redire in corpus, et iterum in mundum, et sic obsidere hominem, ii detinentur in suo inferno, ne apud hominem veniant, adulteri imprimis hoc cupiunt, et sirenes; tum quoque alii; puniuntur quandoque graviter, ut pro cupiditate ista horrorem trahant; a spiritibus punitoribus inducitur eis phantasia corporis, ut non sciant aliter ac quod in corpore sint, prorsus similes eis tunc sensus; imo indurare quasi corpus possunt, et sic contorquentur, laniantur quoad omnia membra, diffringuntur diversis modis, cum immane dolore, et hoc toties, usque dum horrorem trahant; horrores, terrores et pudores sunt vincula externa, quae animabus talibus, seu malis spiritibus post mortem per poenas incutiuntur. 1749, 13 April.