Spiritual Experiences (Buss) n. 4198

Previous Number Next Number See English 

4198. Qui obsidere volunt hominem Sunt spiritus, qui in vita eorum corporis ita amaverint mundum, ut eum praetulerint omnibus, et simul imperare voluerint aliis, in eo jucunditatem vitae posuerunt, et qui retinuerunt id ad ultimam mortis horam; ii in altera vita obsidere volunt hominem, seu per hominem redire in mundum, praeferentes mundana mortua et spurca, spiritualibus et coelestibus, quae indefinite superant perfectione mundana; quare quia hodie plures tales sunt, novum infernum iis est ad sinistrum ad aliquam distantiam profunde, quod apertum, et a talibus visum, et dictum quod atrocius sit infernis aliis, evolarunt inde aliqui, et perceptum quod ibi tenebrosum, et dracones, et serpentes; dignoscuntur per id cum ibi alluunt, quod cuspis hastae ad oculum eorum sinistrum vibretur, tanquam perstringeret sed removetur, ita vibratur hastae cuspis ante oculum cum terrore quod perstringat, dein hasta circumvolvit eos quoad lumbos, et sic dignoscuntur, praeterea etiam antequam eo alluunt, circumvolvi apparent circum hastam in longum: ii sunt qui per hominem redire volunt in mundum, et cum datur copia quaedam, ut possint, volunt obsidere hominem, inde dirae hominis phantasiae, unde quibusdam, ut sibi violentam mortem inferant. 1749, 3 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church