4171. De fide Erat quidam qui dum vixit in corpore pro principio habuit quod fides salvare possit, sicut fides Athanasii, et quam docent infantibus, qui mecum loquutus, de fide, cui dictum quid fides, nisi scientia et cognitio, nisi propter usum, nisi propter usum ut bonus fiat? est nihil nisi scientia, et quod insanus sit, qui putat salvare solam scientiam, aut cognitionem, cum cognitio omnis sit propter finem ut bonus fiat, magis insanit, qui talia imbuerit sibi et principia sibi fecerit, ut credat iis; dabatur ei lux ut perciperet, quod ita, fassus est coram aliis, quod deceptus, et quod nihil usque fides, nisi ut fiat bonus; haec est propter id ut charitate donetur. 1749, 12 Martius.