Spiritual Experiences (Buss) n. 2598

Previous Number Next Number See English 

2598. Causa quod tam saepe exterminentur, et inter spiritus inferiores remittuntur, quibus tunc prorsus similes sunt, [est,] quia dum spiritus elevatur in coelum, quod etiam quotidie fit, et magno numero, tunc ii qui non per plures status perducti sint, sic ut in multis statibus spiritualibus aut coelestibus interesse possunt, dum veniunt in talem statum spiritualem seu coelestem, in quem initiati non sunt a Domino, tunc in falsitate sunt, quare decidunt, et initiantur quoque iis statibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church