2501. Tales solent inspicere eos, qui in functionibus sunt, qui laboriosi, qui probi, non assentatores, pro nihilo, eos spernunt, rejiciunt, vituperant, quia {1} indolis contrariae sibi, autumant enim illico, quod tales eos rejiciant; quare eos non pro amicis habent, sed pro servis, verbo sunt onerosi, seu solum onera reipublicae. @1 ms. vituperant; quia$