Spiritual Experiences (Buss) n. 2499

Previous Number Next Number See English 

2499. Observandum quoque est, cum tales et alii in societatibus spirituum fuerint, et detecti, indeque ejecti, quod semper aliqua nota adhaereat, sicut legitur de Caino [Gen. IV: 15], quae apparet spiritibus, ad quos veniunt, et quos similiter seducere volunt, quae nota ita augetur tandem, ut in nulla societate tolerentur, sic tandem relinquuntur sibi, et sic solitudo {1} eorum demum apparat iis, et talis quoque est, qualis repraesentatur. 1748, 3 Julius. @1 ms. solutudo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church