2495. Sed doli erat certum genus, non ita prius in aliis observatum, nempe quod se insinuare possent cuicunque societati quia in vita per externam apparentiam et simulationem, quasi essent accommodati ad omnia et singula ea, quae alii volebant et intendebant, observare poterant singula, sic ut vix quicquam eriperetur oculis eorum, et quicquid observabant, intendunt vertere in sui bonum seu commodum, absque conscientia ulla erga eos, cum quibus sunt; verbo nihil quicquam cogitabatur, et fiebat, quod non exciperent, et inde vellent propter se agere; sic ut dolus esset activus, cum continua intuitione, quomodo sibi possent facere id in lucrum aut in commodum, sibi solum studentes, non aliis.