2493. Similiter fit cum aliis [hujus] generis animalibus, quae spiritibus apparent, et quae repraesentantur ab iis in somnis humanis, sunt enim cupiditates, et affectiones, quae repraesentantur ita in mundo spirituum, quando angeli inter se loquuntur de similibus, nam angelorum loquelae ita cadunt in formas repraesentativas in mundo spirituum, sed secundum naturales indoles (seu formas) eorum spirituum qui infra eos sunt, seu in quos cadunt, qui putant ex se id facere; ita in reliquis.