Spiritual Experiences (Buss) n. 2491

Previous Number Next Number See English 

2491. Quod vera fides sit actio

Loquutus sum cum quibusdam in altera vita de fide, qui putarunt quod fides absque operibus salvet, seu salvifica sit, nam cum hoc solum dicunt, plures eorum, qui non intelligunt, separant fidem in cogitatione, et in intellectu, a fide actu, et sic nihil curant quomodo vivunt {1}, putantes sic quod salvandi, tametsi Dominus dixerit, quod ex fructu cognoscetur arbor [Matth. VII: 20, Luc. VI: 44], tunc dabatur dicere, quod actio sit ipsa fides, et idea spirituali ad captum et intellectum spirituum, qui adsunt, percepi, hoc manifeste, nempe quod fides in actione sit vera fides, sic actio, quia inseparabiles, et actio vivit ex fide, quae in actione, hoc est in operibus charitatis, quare inseparabiles sunt. 1748, 2 Julius. @1 J.F.I. Tafel vivant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church