Spiritual Experiences (Buss) n. 2478

Previous Number Next Number See English 

2478. Interiora vero repraesentantur per ea quae sunt in corpore, ut prius videas [2445, 2462, 2472], quae spectant formam corporis externam, seu usum in externis, ejus facultatem sentiendi agendique, quae quoque imperscrutabilia sunt, nec usquam ab externis corporis deduci, minus comprehendi possunt, quia homo vix ullam similitudinem videt, usque tamen interiora ita conspirant ad formanda externa, ut vix ullum interius deesse possit, quin aliquod mancum sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church