Spiritual Experiences (Buss) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. Quod plura interiorum Verbi Dei Messiae, non ab experientia hujus generis humani, sed ab antiqui et spirituum disci queant

Permulta occurrunt in Verbo Dei Messiae, tam Veteris quam Novi Testamenti, quae non possunt non apparere, ac [non] intelligibilia, sed ob causam, quia mutatum prorsus est genus humanum, quod hodie vivit, ab iis, qui vixerunt in Ecclesia antiqua, et postea in primitiva; qui si vixissent, ab experientia et revelatione in se id probe scire potuissent, praeterea etiam a statu spirituum seu animarum humanarum, quae nunc implent ultimam sphaeram coelorum, melius id sciri potest; quae causa est, quod etiam ex iis experientias, rerum hodie quasi obliteratarum, adducere, et sic supplere ignorantiam, liceat: haec in praesentia spirituum, qui indignati sunt, quod ab iis experientia caperetur {1}, 1747, die 15 Sept. st. v., sicut {2} quid ebrius esse, quid erubescere, et similia. @1 ms. caparetur$ @2 ms. v. sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church