1914. Qui in coelo, quando in ideis alicujus percipiunt injucundum, tetrum, facinorosum, tunc illico id percipitur vel repraesentatione, spirituali, vel idea spirituali, cum repraesentatione spirituali continua tunc inde in mundo spirituali formatur quaedam species bestiae, ferae, vel insecti, cum sua forma, colore, magnitudine, prorsus qualis idea repraesentativa quae sic cadit in mundum spirituum; ideam repraesentativam angelorum non capere quis potest, qui in corpore, sed in spirituum mundo existit visualiter, sicut coram me innumeris vicibus, dum in visione fui, quae visiones mihi dictae sunt, quod nihil usquam iis inest, quod non formatur ab idea angelica.