180. De varii generis spiritibus, et eorum ludicris
Hac nocte etiam observabam, quod spiritus essent, qui repraesentarent somnia, et quod ea illorum vita esset, dormiente homine, et quod dum personae plures somniantur, quisque eorum sustineant {1} unam personam, quod manifeste comperui {2} dum expergefactus, tunc {3} enim loquutus sum cum iis satis diu qui hanc vel illam personam agebant. Malorum spirituum phantasiae sunt dirae et crudeles, se delectando in hominibus crudeliter tractandis, quod ut perciperem, saevitia eorum diu continuabatur post vigiliam, nec abstinere poterant. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 = comperi$ @3 J.F.I. Tafel tum$