Spiritual Experiences (Buss) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. De cibo et potu spirituum

{1} Cuivis notum esse potest, quod spiritus et angeli non fruantur cibo aut potu naturali, usque tamen cupiunt et desiderant refici; sed cibus et potus eorum est spiritualis, nempe quod jugiter desiderent scire quicquid obvenit, et fere nusquam contenti sunt; angelorum coelestium cibus est amor, et simul intelligentia veri et boni, qua maxime laetantur; cibus spirituum, qui affectiones dicendi, sunt plures affectiones secundum indolem eorum, et potus eorum, sunt cupiditates sciendi, nam nihil non est, quod non scire cupiunt, sive ad rem eorum faciat, sive non: quapropter etiam in Verbo Dei Messiae sapientia dicitur cibus coelestis, et intelligentia potus. @1 171 ad 177 desunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church