1727. De iis qui constituunt piam meningem cerebri
Sunt quidam spiritus, non ita loquentes, sed usque inserviunt, deducendis ulterius aliorum ideis, suntque similiter passivi {1}, suntque satis modesti {2}. Auditi sunt adhuc altius supra caput, eorum motus communis erat {3} fluidus transversim in cerebro {4} ab anteriori retrorsum, tum aliud genus, cujus motus communis fluidus esset transversim a tempore uno et altero versus medium cerebri, sic ut quasi concurrerent ubi sinus longitudinarius. @1 ms. passivae, quod autem conformiter emendationi modestae in modesti hic quoque masculine dicendum$ @2 in ms. modestae in modesti emendatum$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. erant$ @4 ms. cerbro$