Spiritual Experiences (Buss) n. 1701

Previous Number Next Number See English 

1701. Plagae se habent respective ad corpus humanum, sive in plano capitis aut ejus partis, sicut frontis, temporum, oculi dextri vel sinistri, seu ad latus sinistrum vel dextrum, sive in plano scapularum, pectoris, abdominis, lumborum, genuum, pedum, plantarum; tum quoque supra caput ad perpendiculum, et ibi similiter, supra frontem, sinciput, aut occiput, ad sinistrum aut ad dextrum, antrorsum vel retrorsum, quicunque ibi apparent, quandiu tales sunt, non fallit, quin ibi appareant; qui sub pedibus, sunt in terra inferiorum, ita similiter magis minusve profunde, sicut priores magis minusve alte.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church