1656.
Exinde constare potest, quomodo se res habet in universo coelo, et terrarum orbe, quod praemittatur spiritus, qui praeparat viam, angelis venturis, quodque is timorem incutiat, atque moneat, ut humaniter
excipiant angelos venturos, tum quod spiritus iste interloquatur durius, quodque is dicat, se non intelligere quid loquerentur angeli, et postea in meliorem statum redactus, quod diceret se intelligere,
et quod jugiter adsit, et sic jugi {a} animum praeparet, atque avertere conetur ea, quae inhumana sunt, seu indigna. Exinde manifeste constare potest, quod sicut in universo coelo et terrarum
orbe, talis mos sit, ut praenuntius sit, quod sic etiam Johannes Baptista praemissus, annuntians adventum Domini, et quod res se similiter habuerit cum illo, ac Domino, ac se habuit cum hoc spiritu et
angelis, tum quod Johannes quoque dubitaverit, quia non intellexit quid dixisset Dominus, ut legitur, et quod postea melius instructus esset, sic perciperet, sicut spiritus