165. Plures sunt status spirituum, de quibus, dignante Deo Messia, alibi, hi bini solum hic recensendi sunt, nempe quod perplures simul unam formam constituant, et agant conjunctim, sicut unus esset, similiter {1} tunc ut unus loquuntur; angeli sic repraesentant Regnum Dei Messiae {2} in minima forma; hoc aliquoties percipere mihi datum est, et quidem distincte eorum formae activitatem: status etiam alius est, quod removeantur ab hominibus, et sic in statu repraesentativo sunt, qualis est status hominis in somno. 1747, d. 2 {3} Aug. @1 ms. similitur$ @2 ms. Messia$ @3 sic ms.forte pro 24$