1647. Quod ea quae didici in repraesentationibus, visionibus et ex loquelis cum spiritibus et angelis, solum a Domino sint {1}
Quandocunque aliqua repraesentatio, visio ac loquela fuit, continebar interius ac intimius in reflexione super ea, quid inde utile, et bonum, sic quid discerem, quae reflexio non ita attendebatur ab iis, qui sistebant repraesentationes et visiones, et qui loquebantur, imo quandoque indignati sunt, cum perciperent {2} quod reflecterem; ita instructus sum, proinde a nullo spiritu {3}, nec ab angelo, sed a Solo Domino, a Quo omne verum et bonum; imo dum me volebant instruere de variis, vix quicquam nisi falsum erat, quare mihi prohibitum, ut nihil quod loquebantur crederem; nec licebat quicquam tale inferre, quod eorum erat proprium. Praeterea cum ii mihi persuadere vellent, percipiebam persuasionem interiorem seu intimiorem, quod tale sit, non sicut ii volebant, quod etiam mirati sunt, perceptio erat manifesta, sed facile ad captum hominum describi nequit. 1748, 22 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$ @2 ms. perciperem$ @3 ms. spiritus ut videtur$