1515. Praeterea etiam dixerunt, quod aliud genus spirituum etiam turmatim ad eos veniant, qui tamen modo scire volunt, quomodo res se habent, et nihil praeterea, eos dicunt quidem non insanire, sed quod modo scire velint, ac praeterea nullum usum ex cognitionibus suis facere volunt, quare mirantur quod tales sint; suntque ii, qui sensus interior prius dicti a Mercurii tellure [1415-35, 1441-59]; eos usque non vituperant. Narrarunt praeterea, quod parvi sint, nempe incolae istius telluris, et a quodam, cui datum erat eos videre, vix ultra lumbos meos altitudine sunt, usque corpulenti. {1}. @1 haec paragraphus non numerata lineis pinguioribus transversis deleta et inferius ut paragraphus 1519 rescripta esse videtur $