1501. Quod vindictae cupidi, etiam devote orare possint
Percepi quoque, dum orarem, quandoque etiam tunc concessum est, ut mecum orarent quaedam animae, ac spiritus, inde licuit mihi percipere, qua fide et qua devotione sunt ac fuerant in eorum orationibus, ea enim tunc mecum communicata sunt, et percepi quod ii, qui in vindictis delitias percipiunt, etiam devote orare potuerint, quasi ex fide; nec quod simulatum quid inesset, potui percipere, quod miratus.