1477. Sed observandum, quod ideae talium sint pleniores, uni quam alteri, secundum cognitiones veritatum; quo enim cogitationes crescunt, ita {a} quoque ideae, sicut cuivis manifestum esse potest, sicut solum quid fides, quae in suo complexu continet omnia tam coelestia quam spiritualia, ita quo quis plurium habet cognitionem fidei, eo ejus idea plenior est. @a h.e. eo$