1475.
Coelestes vero angeli, qui jamdum initiati sunt, et a semine coelesti regeniti, ii plenius percipiunt ea, quae dicta sunt, et quidem non absimiliter, ac integrum hominem ex affectione, quae ejus est
anima, alii sicut arborem pulchram {1}, quibus affectio est ejus semen, alii quibus est ejus succus {a}, alii possunt integros paradisos quasi, sed ad similitudinem, inde quasi formare, et sic porro,
sed modo coelesti, quem nemo concipere potest {2}, quam qui in coelo sunt, nec exprimi usquam verbis potest, sicut quomodo insunt omnia coelesti modo charitati, tam quod intellectuale est, quam quod affectionis,
et sic formetur voluntas ex innumerabilibus, quae est actionis omne, usque [dum] tantum inest, ut voluntas demum sit indoles, cui inseruntur propria, ab affectione-ita {3} dum mala, a cupiditatibus[quae]
ejus {4} sic nucleum constituunt, cum intellectualia veri et boni, corticem, seu putamen; inde sic, quando indoles talis est, nucleus prior putrescet, et novus per corticalia putamina
formandus, haec