1460. Significatio venturi de interiori ac intimiori hominis doctrina
Repraesentatum primum in somno, quod eram incarceratus, et quod evaserim ex carcere, sic evigilatus [ego], persequebantur aliquem sicut me, spiritus persecutores, non videbam nec percipiebam, quod ego essem {a}, sed clamabant, quod nunc illum capiant, nunc non capiant, in fuga enim erat, et spectabant alii, annon eum consequerentur; quia putabant me esse, cum ego vigil essem, et id non percipiebam, apparet, quod ii essent in somno, quem continuarent; tandem assequuti sunt eum, et clamabant, quod captus esset; tunc spiritus iste venit ad me. @a intellexerim esset$