Spiritual Experiences (Buss) n. 1447

Previous Number Next Number See English 

1447. Sane pusilli ingenii, ac ut ita dicam fatui sunt, qui putant Coelum universum spirituum et angelorum, solum ex hujus nostrae telluris {1} spiritibus constare, cum hic sint tam pauci, respectu Omnipotentiae Domini, ut prorsus quasi nihil sint, et si myriades mundorum, et myriades tellurum, usque nihil sunt; insani etiam, qui negant, ex causa, quod Dominus hic in nostra tellure homo factus sit, et passus, ac ideo [putant] quod sola haec tellus, Ipsum nosset, cum omnes in universo tellures Ipsum Solum agnoscunt. @1 in ms. auctor nostra tellure in nostrae telluris emendavit, sed omisit hac in hujus corrigere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church