1402. De statu vastationis in tenebris
Qui putant se ex semet intelligere verum et bonum, ac sibi fidunt, et sic omnibus praelucere se putant, cum tamen in ignorantia veri et boni sunt, imo in eo animo, ut intelligere verum et bonum non velint, ii vastantur quoque per statum tenebrarum, mittuntur in tenebras, et simul tunc loquuntur quasi fatue, quia simul in stupiditate; apparent paulo supra caput a parte anteriore et posteriore ambigue, sic ut nesciatur ubi, tergo sursum, et capite inflexo spectante {1} infra, in tali statu sunt nunc quidam, qui tales fuerunt in vita corporis {2}. @1 ms. inflexum spectans$ @2 ms. corpore$