1399. Quod indefinitae varietates sint in altera vita
Homo non aliter novit, [quam] {1} quod simpliciter infernum sit, et coelum, quod in inferno sint ignis et cruciatus, in coelo sit felicitas, at in quibus consistit, alte ignorat, quare judicat de iis ex iis quae in mundo sunt in communi, vel potius nihil, quia modo communem ideam habet-ubi {2} communis idea, ibi fere nulla-cum {3} tamen indefinitae varietates sint, sic ut describi nequicquam possint. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. habet, ubi$ @3 ms. nulla, cum$