Spiritual Experiences (Buss) n. 1397

Previous Number Next Number See English 

1397. Similes sunt ii in militia, qui nihil amant nisi caedes, et spolia, et iis delectantur unice, at vero qui ex debito hoc faciunt, quia eos ut hostes cogitant, sic ex mandatis, [cum iis] aliter se res habet, quorum aliquos etiam conveni, qui inter beatiores sunt, tametsi milites, sed interiora sunt, quae damnant in altera vita, qualis nempe animus, seu ut vocant qualis voluntas. 1748, 15 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church