1380. Stagnum est capax, longitudine majore, quam latitudine, anterior ejus ripa, quae proxima est, ibi sunt dira monstra serpentum, et similium, quae in stagnis, cum pestifero halitu; sed quales serpentes seu monstra stagni, non visa sunt, sed dictum modo quod talia sint, visum modo est nigrum quoddam, exhalans nidorem.