1376. Facies ejus dein mihi ostensa erat, in tanta luce, sicut in clara {1} die, et quidem quomodo mutatus erat quoad faciem, in vita sua; erat circa oculos rugis obsita, erat admodum molesta, nasus erat acutior, qui aetate decrevit, ut vix aliquid nasi superesset, nisi aliqua pinna, auctis circum oculos rugis in deformitatem; talis dicebatur fuisse in vita sua, ut tunc quoque resipisceret, et ab elatione sui animi per deformitatem faciei, abscederet; et quod ea esset index ejus animi. 1748, 14 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. clare$