1367. Spiritus vero Domini, nempe qui sunt in coelis, ii non volunt, ut vocentur sancti, quare se non spiritum sanctum dicunt, sed sanctum eorum, est Solus Dominus; nam coeli non sancti sunt, ut propheta, ut autumem, dicit [Hiob XV: 15], quare spiritus sanctus, cum intelliguntur angeli, aut spiritus, non colendi, minus adorandi, nam omnes homines fuerunt, et sic in coelos introducti, qui per spiritus inferioris sortis cum hominibus loquuntur, sed quae Divina sunt, omnia et singula sunt Domini.