1348. Nudi vel nudae sunt, quidam modo ad umbilicum, tunc pars inferior non apparet nisi sicut obscura nubecula, quia absque talibus fuerunt, quibus pars lumbaris significatur, quidam vel quaedam apparent nudi, sed tenues; et sunt ii qui moratiores, nam salutant se invicem, sic circumeunt, et a tergo redeunt, cumque se vident salutant, ii sunt qui intus tales, sed apparentiam servare volunt, animo similia gerentes, nam inter eam turbam sunt.