Spiritual Experiences (Buss) n. 1343

Previous Number Next Number See English 

1343. De sensu et repraesentationibus in altera vita

Sunt habitacula beatorum varia, sibi ita repraesentata, prorsus sicut in vita, sic ut nulla sit differentia, imo cum omni sensu, quod quidem incredibile videtur, sed ex omnibus quae dicta, et dicenda sunt, satis constare potest, nam quid sensus, unde sensus, ut visus, auditus, tactus, gustus, olfactus? an corporis vel an animae? nonne animae, quia anima separata, nulli organo et membro sensus? praeter ex aliis documentis pluribus; dicitur quidem quod [hoc] non reale sit, quia non tale ut in mundo, satis est, quod anima, spiritus, angelus, prorsus non aliter sciat, quam quod ita sit, cum omni sensu, ut si tangeret, haberet tactum, sicut etiam mihi prae aliis constare potest, qui tactum similem prorsus habuerim, sicut in vigilia, eram tamen spiritus, et corpus separatum, imo sensus exquisitior. (Haec repetantur, cum documentis et demonstrationibus pluribus.) Si non, quid foret vita post mortem, seu vita animae? absque exquisito sensu, non vita; imo intellectuale hominis debet esse exquisite sensuale; ne minimum ideae intellectualis datur absque exquisito ad similem gradum, sensu, quare sensus acies ascendunt secundum gradus; tametsi ii qui in coelis sunt, quoque talia nihil curant, et sic pro nihilo aestimant, seic ea non attendunt, {a} cum attendunt illico habent. @a vel usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church