Spiritual Experiences (Buss) n. 1335

Previous Number Next Number See English 

1335. De iis qui vitiant sanguinem

Sunt quidam, qui amant discurrere, et continue cupiunt subsannare, ea quae non percipiunt, sicut spiritus interiora ac intimiora, et quidem erat quidam qui continue id dictabat, quod non ita sit, nempe quod non Verbum Domini ita intelligendum, sed in alio sensu, sic potuit repetere, quicquid fere a Domino dictum, et alibi in Verbo, quia audivit, quod sensus literae nihil esset, ut prius dictum, de 12 thronis, et de persecutionibus ac miseriis [1321-28], ideo voluit {1}, quod nihil ita intelligendum, ut literae sonant, sic subsannando, quod ita non sit, et hoc quam creberrime, ferendo ad sinistrum, in longum, et sic iis persuadendo, de eo {2} dicebatur, quod referret ea in corpore, quae vitiant sanguinem, si enim vitiosum quid et noxium in sanguinem influit, id tunc pervadit venas et arterias, et massam ita vitiat, ita qui Verbum Domini idcirco quasi contumeliis afficiunt, quia ii illa non percipiunt; amantes solum ea, quae sunt corporea et materialia. @1 ms. voluerunt sed vide annotationem sequentem$ @2 ms. eo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church