1332. Mirum est, cum esset quidam in statu medio, sicut utrobique per breves vices, in coelo ut angelus, et extra coelum ut spiritus, ita ut alternaret, cum in coelo dicebat, quod non vellet ut spiritus esse, cum spiritus quod non vellet in coelo, quia illico obliviscitur status prioris; ex hoc quoque sciri potest, qualis status quorundam est, qui in coelo, quod quandoque pugnent corporea cum coelestibus, et sic quod nec unum nec alterum ament, quare cum inde seu ex tali aequilibratione coelestium et corporeorum oritur sollicitudo, et inde quasi quoddam fermenti instar, tunc remittitur talis in statum prioris vitae, usque dum taedio ejus afficiatur, dein in coelum iterum admittitur, qui jamdum facultate a Domino donatus est, ut interesse possit coelestibus, dum corporea non praevalent, nam facultates sic librantur; dum coelestis facultas praevalet, a Domino donatur coelo; et hoc est, quod donatur a Domino, et superadditur vitae ejus priori, quae non aufertur. 1748, 13 Martius.