Spiritual Experiences (Buss) n. 1327

Previous Number Next Number See English 

1327. Sed dixerunt quod pro fide et evangelio, persecutiones passi sunt, sed quia in tali statu erant sicut in corporis sua vita, iis dictum est, an passi sint pro fide, sic pro Domino, an pro semet, ut sederent super 12 thronis, et judicarent 12 tribus, an sic pro Regno Domini, an pro suomet Regno, sic an pro fide in Dominum, sic num pro {1} veritate fidei, cum hoc repugnat veritati, ut pro sua gloria [paterentur], tum quod ex merito suo salvarentur, quod non negare potuerunt, quin id crediderint, sed iis ostensum est quod pro sua gloria, sic non pro veritate [passi sint], ita non aliter ac ii qui pro haeresibus, et pro similibus causis; quod crediderint, cum tamen non fides esset vera, et tamen vere docuerint, hoc satis commune et notum est, quod praedicare queant homines vera, sed tamen aliter vivere; voluerunt etiam vitam eorum {a} adferre, quomodo damnaverint homines, et arrogaverint sibi potestatem excommunicandi et liberandi, seu claudendi et aperiendi coelum, sed usque id non licitum erat in particularibus de vita eorum quicquam adferre: et quod dixerint, se non aliter credidisse, quam pro vera fide, et sic pro Domino, responsum est, quod unusquisque vivat, sicut credit, sic ex vita concludi possit, qualis fides, tum quod multi putent se credere seu fidem habere, cum tamen non habeant, quia vita ostendit, quae fides, ad haec, cum pensitarent quidem, nihil respondere poterant; modo dictum, quod Dominus reservet iis aliquid boni, qui putant se credere, tametsi non credunt. @1 imperfectum in ms.$ @a fortasse pro suam h.e. apostolorum$

1327a. Ideo instructi sunt, quis sensus interior verborum Domini sit, quod regnum coeleste adepturi qui persecutionem patiuntur, et qui miseri sunt: nempe qui persecutionem patiuntur, dum pro vera fide, et in vera fide, tunc nihil curant corporea et mundana, et quod per miseros et pauperes'' intelligantur qui spiritualiter miseri sunt et pauperes, ita si in mundo vel divites fuerint vel pauperes, vel in magna dignitate, si vel reges, vel {1} si mendicantes, ita omnes qui miseri et pauperes spiritualiter sunt, tum sic qui persecutiones patiuntur ab iis quae falsa sunt et mala, ac eas sustineant, ut in tentationibus, ita qui pugnant contra diaboli turbam: ita omnia in spirituali sensu intelligenda. @1 J.F.I. Tafel ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church