Spiritual Experiences (Buss) n. 1241

Previous Number Next Number See English 

1241. Imo quoque tales anxietatem inducunt sensibilem parti abdominis corporis, seu diaphragmatis regioni, sic ut anxietas percipiatur, dum agunt; iidem quoque in tentationibus hominis similes anxietates inducunt, et dum iis permittitur, intolerabiles, quas per aliquot dies in tentatione sustinui, et nunc quoque, sed leviter, sensi; quae anxietas ab iis venit, quia tales sunt; nec iis est extensio cogitationum, ut acquiescant in utilioribus ac necessariis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church